VISCERATIO

VISCERATIO
VISCERATIO
Graece εὐφρασία, proprie epulum, quod ex visceribus, i. e. carnibus immolatarum hostiarum, inter sacricolas; apud Veteres, agitabatur. Servius, ad illud l. 7. Aen. v. 716.
——— populique Latini:
Qui intererant, inquit, albani montis viscerationi. Vide quae paulo supra hanc in rem dicta, ut et ubi de Idolothytis, alibique. Addo saltem, post huiusmodi epulum, tus et vinum in ara libari consuevisse, quod ἐπὶ τοῖς σπλάγχνοις σπένδειν Graeci dixêre. Sed et σπλαγχνεύσεως vocabuli paulo laxiorem fuisse usum, apud eosdem, ut ibid. videre est. Dein sic appellata crudae carnis distributio, in sollenni festivitate fieri solita. Item epulum funebre: quod in opulentorum civium funeribus populo dabatur. Peractis enim ad sepulchrum iustis, convivia domi apparabantur, ad quae convocabantur Amici atque Cognati: Senibusque cena funebris exhibebatur, quod dicebatur Silicernium, cuius mentio in XII. Tabulis. Sed et Populo interdum ab heredibus epulum dabatur, aut cruda caro distribuebatur; quod dicebatur Visceratio. Denicales inde feriae celebrabantur, cum hominis mortui causâ fa milia purgabatur etc. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 5. c. 39 Quam in rem Godelevius, In sollenni, ait, festivitate, vel in funeribus Magnatum, carnes sive crudae, sive coctae, quandoque etiam panis vinumque domum perferentibus praebabatur, Not. ad Liv. l. 8. c. 22. ubi de Visceratione Populo Rom. a M. Flavio, in funere matris, datâ. Plura vide apud Blondum, Romae Triumph. l. 2. alex. ab Alexandro, Genialium Dier. l. 5. c. 7. Alios. Addo hoc unum, quod Viscerationem magni honoris locô fuisse, discimus ex modo cit. l. Livii, ubi et annum illum, nullâ re belli domive insignem, P. Plautiô Proculô, P. Corn. Scapulâ Coss. praeterquam quod Fregellas colonia deducta et populo visceratio data a Flavio, fuisse: et ob eam causam, proximis Comitiis, illum Tribunatum plebei petentibus, absentem fuisse praelatum, ait. Nec mirum, cum magnis id impensis constaret. Pomponius, l. 54. de leg. et fid. l. 32. L. Titius pleni quina milia dedit, hoc amplius Seius viscerationem. Et Cicer. de Offic. l. 2 c. 16. Progidii qui epulis et viscerationibus et gladiatorum funeribus, ludorum venationumque apparatu pecuniam profundunt. Vide quoque Paulum, l. 22. de LL. lib. 30. De Visceratione sub Imperatoribus data, diximus aliquid, voce Caro: uti de eadem Natali die a nonnullis exhiberi solita, voce Divisio: deque Ε῾ςτιάτορσι Atheniensium, qui viscerationem tribui sua ex lege praebeant, in Epulones.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • Visceratio — (lat.), Fleischvertheilung bei den Begräbnissen vornehmer Leute im alten Rom, s. Todtenbestattung S. 649 …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Visceratio —    • Visceratĭo.          Так называлась раздача мяса на похоронах знатных римлян. Liv. 8, 22. 39, 46. Богатые поминки, к которым иногда приглашали весь народ, нередко оканчивались боем гладиаторов. Liv. 41, 28. Horat. Sat. 2, 3, 85 сл. Позже под …   Реальный словарь классических древностей

  • Gladiator — For other uses, see Gladiator (disambiguation). Part of the Zliten mosaic from Libya (Leptis Magna), about 2nd century CE. It shows (left to right) a thraex fighting a murmillo, a hoplomachus standing with another murmillo (who is signaling his… …   Wikipedia

  • ПОХОРОНЫ —    • Funus.     I.          У греков: τάφος.          Торжественно хоронить мертвых и считать их могилы святыми было у греков религиозною обязанностью и вкоренившимся обычаем, основанным на их веровании в блуждание непогребенных. Какие глубокие… …   Реальный словарь классических древностей

  • ПОХОРОНЫ —    • Funus.     I.          У греков: τάφος.          Торжественно хоронить мертвых и считать их могилы святыми было у греков религиозною обязанностью и вкоренившимся обычаем, основанным на их веровании в блуждание непогребенных. Какие глубокие… …   Реальный словарь классических древностей

  • РУССКИЙ УКАЗАТЕЛЬ СТАТЕЙ — Абант Άβας Danaus Абанты Άβαντες Абарис Άβαρις Абдера Abdera Абдулонома Абдул Abdulonymus Абелла Abella Абеллинум Abellinum Абеона Abeona Абидос или Абид… …   Реальный словарь классических древностей

  • Todtenbestattung — Todtenbestattung, die Behandlung einer Leiche vom Eintritt des Todes bis zum feierlichen Hinbringen zu ihrer Ruhestätte. Weil fast alle Völker an eine Fortdauer nach dem Tode glaubten u. dieselbe meist od. doch mit auf den Körper bezogen, so war… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Totenbestattung — (hierzu Tafel »Totenbestattung bei den Naturvölkern I u. II« mit Text), die sehr verschiedene Art und Weise, in der man über den Körper Verstorbener verfügt. Sehr häufig hat die T. einen religiösen Charakter, wie alles, was mit dem Verhältnis der …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • CRUDA — de fructibus, Graece ὠμὰ, quae immatura sunt, quibus opponuntur Cocti fructus, apud Hygin. At linum crudum, Graece ὠμολινον, quod nondum maceratum est, cui opponitur λευκόλινον, h. e. linum aquâ maceratum et lavacrô candidum factum. Nempe nostrô… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • DIVISIO — I. DIVISIO Apostolorum, Festum est, cuius mentio in Martyrologiis Bedae, Usuardi et aliorum, d. 15. Iulii, quo sc. Apostoli in diversas orbis provincias profecti sint ac dispersi. Chron. Elwangense et Compilatio Chronol. A. C. 1291. Rex Romanorum …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”